<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.139-1.209</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.139-1.209</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="139">propter egestatem linguae et rerum novitatem;</l><l n="140">sed tua me virtus tamen et sperata voluptas</l><l n="141">suavis amicitiae quemvis efferre laborem</l><l n="142">suadet et inducit noctes vigilare serenas</l><l n="143">quaerentem dictis quibus et quo carmine demum</l><l n="144">clara tuae possim praepandere lumina menti,</l><l n="145">res quibus occultas penitus convisere possis.</l><milestone unit="card" n="146"/><l n="146">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="147">non radii solis neque lucida tela diei</l><l n="148">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><l n="149">Principium cuius hinc nobis exordia sumet,</l><l n="150">nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.</l><l n="151">quippe ita formido mortalis continet omnis,</l><l n="152">quod multa in terris fieri caeloque tuentur,</l><l n="153">quorum operum causas nulla ratione videre</l><l n="154">possunt ac fieri divino numine rentur.</l><l n="156">quas ob res ubi viderimus nil posse creari</l><l n="157">de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde</l><l n="158">perspiciemus, et unde queat res quaeque creari</l><l n="155">et quo quaeque modo fiant opera sine divom.</l><l n="159">Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus</l><l n="160">omne genus nasci posset, nil semine egeret.</l><l n="161">e mare primum homines, e terra posset oriri</l><l n="162">squamigerum genus et volucres erumpere caelo;</l><l n="163">armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,</l><l n="164">incerto partu culta ac deserta tenerent.</l><l n="165">nec fructus idem arboribus constare solerent,</l><l n="166">sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.</l><l n="167">quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,</l><l n="168">qui posset mater rebus consistere certa?</l><l n="169">at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,</l><l n="170">inde enascitur atque oras in luminis exit,</l><l n="171">materies ubi inest cuiusque et corpora prima;</l><l n="172">atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,</l><l n="173">quod certis in rebus inest secreta facultas.</l><l n="174">Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,</l><l n="175">vites autumno fundi suadente videmus,</l><l n="176">si non, certa suo quia tempore semina rerum</l><l n="177">cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,</l><l n="178">dum tempestates adsunt et vivida tellus</l><l n="179">tuto res teneras effert in luminis oras?</l><l n="180">quod si de nihilo fierent, subito exorerentur</l><l n="181">incerto spatio atque alienis partibus anni,</l><l n="182">quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali</l><l n="183">concilio possent arceri tempore iniquo.</l><milestone unit="card" n="185"/><l n="184">Nec porro augendis rebus spatio foret usus</l><l n="185">seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;</l><l n="186">nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis</l><l n="187">e terraque exorta repente arbusta salirent.</l><l n="188">quorum nil fieri manifestum est, omnia quando</l><l n="189">paulatim crescunt, ut par est semine certo,</l><l n="190">crescentesque genus servant; ut noscere possis</l><l n="191">quicque sua de materia grandescere alique.</l><l n="192">Huc accedit uti sine certis imbribus anni</l><l n="193">laetificos nequeat fetus submittere tellus</l><l n="194">nec porro secreta cibo natura animantum</l><l n="195">propagare genus possit vitamque tueri;</l><l n="196">ut potius multis communia corpora rebus</l><l n="197">multa putes esse, ut verbis elementa videmus,</l><l n="198">quam sine principiis ullam rem existere posse.</l><l n="199">Denique cur homines tantos natura parare</l><l n="200">non potuit, pedibus qui pontum per vada possent</l><l n="201">transire et magnos manibus divellere montis</l><l n="202">multaque vivendo vitalia vincere saecla,</l><l n="203">si non, materies quia rebus reddita certast</l><l n="204">gignundis, e qua constat quid possit oriri?</l><milestone unit="card" n="205"/><l n="205">nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,</l><l n="206">semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae</l><l n="207">aeris in teneras possint proferrier auras.</l><l n="208">Postremo quoniam incultis praestare videmus</l><l n="209">culta loca et manibus melioris reddere fetus,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>