<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.117-1.174</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.117-1.174</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="117">Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno</l><l n="118">detulit ex Helicone perenni fronde coronam,</l><l n="119">per gentis Italas hominum quae clara clueret;</l><l n="120">etsi praeterea tamen esse Acherusia templa</l><l n="121">Ennius aeternis exponit versibus edens,</l><l n="122">quo neque permaneant animae neque corpora nostra,</l><l n="123">sed quaedam simulacra modis pallentia miris;</l><l n="124">unde sibi exortam semper florentis Homeri</l><l n="125">commemorat speciem lacrimas effundere salsas</l><l n="126">coepisse et rerum naturam expandere dictis.</l><l n="127">qua propter bene cum superis de rebus habenda</l><l n="128">nobis est ratio, solis lunaeque meatus</l><l n="129">qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur</l><l n="130">in terris, tunc cum primis ratione sagaci</l><l n="131">unde anima atque animi constet natura videndum,</l><l n="132">et quae res nobis vigilantibus obvia mentes</l><l n="133">terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,</l><l n="134">cernere uti videamur eos audireque coram,</l><l n="135">morte obita quorum tellus amplectitur ossa.</l><milestone unit="card" n="136"/><l n="136">Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta</l><l n="137">difficile inlustrare Latinis versibus esse,</l><l n="138">multa novis verbis praesertim cum sit agendum</l><l n="139">propter egestatem linguae et rerum novitatem;</l><l n="140">sed tua me virtus tamen et sperata voluptas</l><l n="141">suavis amicitiae quemvis efferre laborem</l><l n="142">suadet et inducit noctes vigilare serenas</l><l n="143">quaerentem dictis quibus et quo carmine demum</l><l n="144">clara tuae possim praepandere lumina menti,</l><l n="145">res quibus occultas penitus convisere possis.</l><milestone unit="card" n="146"/><l n="146">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="147">non radii solis neque lucida tela diei</l><l n="148">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><l n="149">Principium cuius hinc nobis exordia sumet,</l><l n="150">nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.</l><l n="151">quippe ita formido mortalis continet omnis,</l><l n="152">quod multa in terris fieri caeloque tuentur,</l><l n="153">quorum operum causas nulla ratione videre</l><l n="154">possunt ac fieri divino numine rentur.</l><l n="156">quas ob res ubi viderimus nil posse creari</l><l n="157">de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde</l><l n="158">perspiciemus, et unde queat res quaeque creari</l><l n="155">et quo quaeque modo fiant opera sine divom.</l><l n="159">Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus</l><l n="160">omne genus nasci posset, nil semine egeret.</l><l n="161">e mare primum homines, e terra posset oriri</l><l n="162">squamigerum genus et volucres erumpere caelo;</l><l n="163">armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,</l><l n="164">incerto partu culta ac deserta tenerent.</l><l n="165">nec fructus idem arboribus constare solerent,</l><l n="166">sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.</l><l n="167">quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,</l><l n="168">qui posset mater rebus consistere certa?</l><l n="169">at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,</l><l n="170">inde enascitur atque oras in luminis exit,</l><l n="171">materies ubi inest cuiusque et corpora prima;</l><l n="172">atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,</l><l n="173">quod certis in rebus inest secreta facultas.</l><l n="174">Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>