<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.1050-2.189</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1:1.1050-2.189</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><l n="1050">et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,</l><l n="1051">infinita opus est vis undique materiai.</l><milestone unit="card" n="1052"/><l n="1052">Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,</l><l n="1053">in medium summae quod dicunt omnia niti</l><l n="1054">atque ideo mundi naturam stare sine ullis</l><l n="1055">ictibus externis neque quoquam posse resolvi</l><l n="1056">summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,</l><l n="1057">ipsum si quicquam posse in se sistere credis,</l><l n="1058">et quae pondera sunt sub terris omnia sursum</l><l n="1059">nitier in terraque retro requiescere posta,</l><l n="1060">ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;</l><l n="1061">et simili ratione animalia suppa vagari</l><l n="1062">contendunt neque posse e terris in loca caeli</l><l n="1063">reccidere inferiora magis quam corpora nostra</l><l n="1064">sponte sua possint in caeli templa volare;</l><l n="1065">illi cum videant solem, nos sidera noctis</l><l n="1066">cernere et alternis nobiscum tempora caeli</l><l n="1067">dividere et noctes parilis agitare diebus.</l><l n="1068">sed vanus stolidis haec * * *</l><l n="1069">amplexi quod habent perv * * *</l><l n="1070">nam medium nihil esse potest * * *</l><l n="1071">infinita; neque omnino, si iam <add>medium sit</add>,</l><l n="1072">possit ibi quicquam consistere * * *</l><l n="1073">quam quavis alia longe ratione * * *</l><l n="1074">omnis enim locus ac spatium, quod in<add>ane vocamus</add>,</l><l n="1075">per medium, per non medium, concedere <add>debet</add></l><l n="1076">aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.</l><l n="1077">nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,</l><l n="1078">ponderis amissa vi possint stare <add>in</add> inani;</l><l n="1079">nec quod inane autem est ulli subsistere debet,</l><l n="1080">quin, sua quod natura petit, concedere pergat.</l><l n="1081">haud igitur possunt tali ratione teneri</l><l n="1082">res in concilium medii cuppedine victae.</l><milestone unit="card" n="1083"/><l n="1083">Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt</l><l n="1084">in medium niti, sed terrarum atque liquoris</l><l n="1086">umorem ponti magnasque e montibus undas,</l><l n="1085">et quasi terreno quae corpore contineantur,</l><l n="1087">at contra tenuis exponunt aeris auras</l><l n="1088">et calidos simul a medio differrier ignis,</l><l n="1089">atque ideo totum circum tremere aethera signis</l><l n="1090">et solis flammam per caeli caerula pasci,</l><l n="1091">quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,</l><l n="1092">nec prorsum arboribus summos frondescere ramos</l><l n="1093">posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum</l><l n="1094"><gap reason="lost"/></l><l n="1095"><gap reason="lost"/></l><l n="1096"><gap reason="lost"/></l><l n="1097"><gap reason="lost"/></l><l n="1098"><gap reason="lost"/></l><l n="1099"><gap reason="lost"/></l><l n="1100"><gap reason="lost"/></l><l n="1101"><gap reason="lost"/></l><l n="1102">ne volucri ritu flammarum moenia mundi</l><l n="1103">diffugiant subito magnum per inane soluta</l><l n="1104">et ne cetera consimili ratione sequantur</l><l n="1105">neve ruant caeli tonitralia templa superne</l><l n="1106">terraque se pedibus raptim subducat et omnis</l><l n="1107">inter permixtas rerum caelique ruinas</l><l n="1108">corpora solventes abeat per inane profundum,</l><l n="1109">temporis ut puncto nihil extet reliquiarum</l><l n="1110">desertum praeter spatium et primordia caeca.</l><l n="1111">nam qua cumque prius de parti corpora desse</l><l n="1112">constitues, haec rebus erit pars ianua leti,</l><l n="1113">hac se turba foras dabit omnis materiai.</l><l n="1114">Haec sic pernosces parva perductus opella;</l><l n="1115">namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca</l><l n="1116">nox iter eripiet, quin ultima naturai</l><l n="1117">pervideas: ita res accendent lumina rebus.</l></div><div type="textpart" subtype="book" n="2"><head>Liber Secundus</head><milestone unit="card" n="1"/><l n="1">Suave, mari magno turbantibus aequora ventis</l><l n="2">e terra magnum alterius spectare laborem;</l><l n="3">non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,</l><l n="4">sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.</l><l n="6">suave etiam belli certamina magna tueri</l><l n="5">per campos instructa tua sine parte pericli;</l><l n="7">sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere</l><l n="8">edita doctrina sapientum templa serena,</l><l n="9">despicere unde queas alios passimque videre</l><l n="10">errare atque viam palantis quaerere vitae,</l><l n="11">certare ingenio, contendere nobilitate,</l><l n="12">noctes atque dies niti praestante labore</l><l n="13">ad summas emergere opes rerumque potiri.</l><l n="14">o miseras hominum mentes, o pectora caeca!</l><l n="15">qualibus in tenebris vitae quantisque periclis</l><l n="16">degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre</l><l n="17">nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui</l><l n="18">corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur</l><l n="19">iucundo sensu cura semota metuque?</l><l n="20">ergo corpoream ad naturam pauca videmus</l><l n="21">esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,</l><l n="22">delicias quoque uti multas substernere possint</l><l n="23">gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,</l><l n="24">si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes</l><l n="25">lampadas igniferas manibus retinentia dextris,</l><l n="26">lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,</l><l n="27">nec domus argento fulget auroque renidet</l><l n="28">nec citharae reboant laqueata aurataque templa,</l><l n="29">cum tamen inter se prostrati in gramine molli</l><l n="30">propter aquae rivum sub ramis arboris altae</l><l n="31">non magnis opibus iucunde corpora curant,</l><l n="32">praesertim cum tempestas adridet et anni</l><l n="33">tempora conspergunt viridantis floribus herbas.</l><l n="34">nec calidae citius decedunt corpore febres,</l><l n="35">textilibus si in picturis ostroque rubenti</l><l n="36">iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.</l><l n="37">quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae</l><l n="38">proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,</l><l n="39">quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;</l><l n="40">si non forte tuas legiones per loca campi</l><l n="41">fervere cum videas belli simulacra cientis,</l><l n="42">subsidiis magnis et opum vi constabilitas,</l><l n="43">ornatas armis stlattas pariterque animatas,</l><l n="44">his tibi tum rebus timefactae religiones</l><l n="45">effugiunt animo pavidae mortisque timores</l><l n="46">tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.</l><l n="47">quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,</l><l n="48">re veraque metus hominum curaeque sequaces</l><l n="49">nec metuunt sonitus armorum nec fera tela</l><l n="50">audacterque inter reges rerumque potentis</l><l n="51">versantur neque fulgorem reverentur ab auro</l><l n="52">nec clarum vestis splendorem purpureai,</l><l n="53">quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,</l><l n="54">omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?</l><l n="55">nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis</l><l n="56">in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus</l><l n="57">inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam</l><l n="58">quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.</l><l n="59">hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest</l><l n="60">non radii solis neque lucida tela diei</l><l n="61">discutiant, sed naturae species ratioque.</l><milestone unit="card" n="62"/><l n="62">Nunc age, quo motu genitalia materiai</l><l n="63">corpora res varias gignant genitasque resolvant</l><l n="64">et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis</l><l n="65">reddita mobilitas magnum per inane meandi,</l><l n="66">expediam: tu te dictis praebere memento.</l><l n="67">nam certe non inter se stipata cohaeret</l><l n="68">materies, quoniam minui rem quamque videmus</l><l n="69">et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo</l><l n="70">ex oculisque vetustatem subducere nostris,</l><l n="71">cum tamen incolumis videatur summa manere</l><l n="72">propterea quia, quae decedunt corpora cuique,</l><l n="73">unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.</l><l n="74">illa senescere, at haec contra florescere cogunt,</l><l n="75">nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur</l><l n="76">semper, et inter se mortales mutua vivunt.</l><l n="77">augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,</l><l n="78">inque brevi spatio mutantur saecla animantum</l><l n="79">et quasi cursores vitai lampada tradunt.</l><milestone unit="card" n="80"/><l n="80">Si cessare putas rerum primordia posse</l><l n="81">cessandoque novos rerum progignere motus,</l><l n="82">avius a vera longe ratione vagaris.</l><l n="83">nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest</l><l n="84">aut gravitate sua ferri primordia rerum</l><l n="85">aut ictu forte alterius. nam <add>cum</add> cita saepe</l><l n="86">obvia conflixere, fit ut diversa repente</l><l n="87">dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint</l><l n="88">ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.</l><l n="89">et quo iactari magis omnia materiai</l><l n="90">corpora pervideas, reminiscere totius imum</l><l n="91">nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima</l><l n="92">consistant, quoniam spatium sine fine modoquest</l><l n="93">inmensumque patere in cunctas undique partis</l><l n="94">pluribus ostendi et certa ratione probatumst.</l><l n="95">quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est</l><l n="96">reddita corporibus primis per inane profundum,</l><l n="97">sed magis adsiduo varioque exercita motu</l><l n="98">partim intervallis magnis confulta resultant,</l><l n="99">pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.</l><l n="100">et quae cumque magis condenso conciliatu</l><l n="101">exiguis intervallis convecta resultant,</l><l n="102">indupedita suis perplexis ipsa figuris,</l><l n="103">haec validas saxi radices et fera ferri</l><l n="104">corpora constituunt et cetera <add>de</add> genere horum.</l><l n="105">paucula quae porro magnum per inane vagantur,</l><l n="106">cetera dissiliunt longe longeque recursant</l><l n="107">in magnis intervallis; haec aera rarum</l><l n="108">sufficiunt nobis et splendida lumina solis.</l><l n="109">multaque praeterea magnum per inane vagantur,</l><l n="110">conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam</l><l n="111">consociare etiam motus potuere recepta.</l><l n="112">Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago</l><l n="113">ante oculos semper nobis versatur et instat.</l><l n="114">contemplator enim, cum solis lumina cumque</l><l n="115">inserti fundunt radii per opaca domorum:</l><l n="116">multa minuta modis multis per inane videbis</l><l n="117">corpora misceri radiorum lumine in ipso</l><l n="118">et vel ut aeterno certamine proelia pugnas</l><l n="119">edere turmatim certantia nec dare pausam,</l><l n="120">conciliis et discidiis exercita crebris;</l><l n="121">conicere ut possis ex hoc, primordia rerum</l><l n="122">quale sit in magno iactari semper inani.</l><l n="123">dum taxat, rerum magnarum parva potest res</l><l n="124">exemplare dare et vestigia notitiai.</l><l n="125">Hoc etiam magis haec animum te advertere par est</l><l n="126">corpora quae in solis radiis turbare videntur,</l><l n="127">quod tales turbae motus quoque materiai</l><l n="128">significant clandestinos caecosque subesse.</l><l n="129">multa videbis enim plagis ibi percita caecis</l><l n="130">commutare viam retroque repulsa reverti</l><l n="131">nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.</l><l n="132">scilicet hic a principiis est omnibus error.</l><l n="133">prima moventur enim per se primordia rerum,</l><l n="134">inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu</l><l n="135">et quasi proxima sunt ad viris principiorum,</l><l n="136">ictibus illorum caecis inpulsa cientur,</l><l n="137">ipsaque <add>pro</add>porro paulo maiora lacessunt.</l><l n="138">sic a principiis ascendit motus et exit</l><l n="139">paulatim nostros ad sensus, ut moveantur</l><l n="140">illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus</l><l n="141">nec quibus id faciant plagis apparet aperte.</l><milestone unit="card" n="142"/><l n="142">Nunc quae mobilitas sit reddita materiai</l><l n="143">corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.</l><l n="144">primum aurora novo cum spargit lumine terras</l><l n="145">et variae volucres nemora avia pervolitantes</l><l n="146">aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,</l><l n="147">quam subito soleat sol ortus tempore tali</l><l n="148">convestire sua perfundens omnia luce,</l><l n="149">omnibus in promptu manifestumque esse videmus.</l><l n="150">at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum</l><l n="151">non per inane meat vacuum; quo tardius ire</l><l n="152">cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;</l><l n="153">nec singillatim corpuscula quaeque vaporis</l><l n="154">sed complexa meant inter se conque globata;</l><l n="155">qua propter simul inter se retrahuntur et extra</l><l n="156">officiuntur, uti cogantur tardius ire.</l><l n="157">at quae sunt solida primordia simplicitate,</l><l n="158">cum per inane meant vacuum nec res remoratur</l><l n="159">ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,</l><l n="160">unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,</l><l n="161">debent ni mirum praecellere mobilitate</l><l n="162">et multo citius ferri quam lumina solis</l><l n="163">multiplexque loci spatium transcurrere eodem</l><l n="164">tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.</l><l n="164a">* * *</l><l n="165">nec persectari primordia singula quaeque,</l><l n="166">ut videant qua quicque geratur cum ratione.</l><l n="167">At quidam contra haec, ignari materiai,</l><l n="168">naturam non posse deum sine numine reddunt</l><l n="169">tanto opere humanis rationibus atmoderate</l><l n="170">tempora mutare annorum frugesque creare</l><l n="171">et iam cetera, mortalis quae suadet adire</l><l n="172">ipsaque deducit dux vitae dia voluptas</l><l n="173">et res per Veneris blanditur saecla propagent,</l><l n="174">ne genus occidat humanum. quorum omnia causa</l><l n="175">constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus</l><l n="176">magno opere a vera lapsi ratione videntur.</l><l n="177">nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,</l><l n="178">hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim</l><l n="179">confirmare aliisque ex rebus reddere multis,</l><l n="180">nequaquam nobis divinitus esse creatam</l><l n="181">naturam mundi: tanta stat praedita culpa.</l><l n="182">quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;</l><l n="183">nunc id quod super est de motibus expediemus.</l><milestone unit="card" n="184"/><l n="184">Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus</l><l n="185">confirmare tibi, nullam rem posse sua vi</l><l n="186">corpoream sursum ferri sursumque meare.</l><l n="187">ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;</l><l n="188">sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt</l><l n="189">et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,</l></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>