<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:6.3.1-6.3.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:6.3.1-6.3.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te
              Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum
            Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. <reg>ac</reg> primum illud
            quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est
            in manibus, tu autem abes longe gentium; <quote xml:lang="greek"><l>πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ</l><l>νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός.</l></quote> obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. <date>iii Kal. Sextil.</date> de
            provincia decedendum est), nec succeditur. <reg>quem</reg> relinquam qui provinciae
            praesit? <reg>ratio</reg> quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur
            esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium.
              Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me
            discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est <quote>levis, libidinosus,
              tagax.</quote>
                        <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim
            provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. <reg>deinde</reg> ut mihi nolit
            negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id
            videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus
            sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum
            aliquid relinquere? <reg>magna</reg> igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna
            inopia <pb/> consili. <reg>quid</reg> quaeris? toto negotio nobis opus non fuit.
              <reg>quanto</reg> tua provincia melior! <reg>decedes</reg> cum voles, nisi forte iam
            decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae.
              <reg>necdum</reg> tamen ego Quintum conveneram, ut iam, si id placeret,
            scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> est igitur eius modi. <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>reliqua</reg>
            plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates,
            cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo
            perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; de quo ipso
            nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. <reg>clausula</reg> est
            difficilis in tradenda provincia. <reg>sed</reg> haec deus aliquis gubernabit.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg> urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem
            doleo non me tuis litteris certiorem fieri. <reg>huc</reg> enim odiosa adferebantur de
              Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante
              Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule
              Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo.
              <reg>formam</reg> igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut
            cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari
            quo animo accedam ad urbem. <reg>est</reg> enim quiddam advenientem non esse peregrinum
            atque hospitem. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><milestone ed="P" unit="para"/><reg>et</reg> quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te
            scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius
            centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit.
              Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me
            in Brutum. <reg>quem</reg> tamen ego praestare non poteram; erat enim rex
            perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non
            destiti. <reg>summa</reg> haec est. <reg>pro</reg> ratione pecuniae liber <pb/> alius
            est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata
            hoc anno talenta circiter <num>c</num>, Pompeio in sex mensibus promissa
              <num>cc</num>. <reg>iam</reg> in Appi negotio quantum tribuerim
              Bruto dici vix potest. <reg>quid</reg> est igitur quod laborem?
              <reg>amicos</reg> habet meras nugas, Matinium, Scaptium.
              <reg>qui</reg> quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret,
            ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini
            tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo
              M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me
            servaturum; in quo perseveravi. <reg>sed</reg> quid poterit queri is qui auferre
            pecuniam cum posset noluit? †<reg>aut</reg>
            Scaptius† qui in Cappadocia fuit, puto esse satis
            factum. <reg>is</reg> a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti
            litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>
            Gavius est quidam cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu
            multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis.
              <reg>is</reg> me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum
            postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte
            mihi nescio qua re non amicus. <reg>hunc</reg> ego si in praefectis habuissem, quem tu
            me hominem putares? <reg>qui</reg>, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam
            tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid
            benefici et honoris. <reg>is</reg> igitur Gavius, cum Apameae
            me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit <hi rend="italic">ut</hi> Culleolum vix auderem, <quote>unde</quote> inquit <quote>me iubes petere
              cibaria praefecti?</quote>
                        <reg>respondi</reg> lenius quam <pb/> putabant oportuisse qui aderant me non instituisse
            iis dare cibaria quorum opera non essem usus. <reg>abiit</reg> iratus. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>huius</reg> nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum
            solus ames, me aemulum non habebis. <reg>sed</reg> illum eum futurum esse puto qui esse
            debet. <reg>tibi</reg> tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi
            diligentissime. <reg>omnino</reg> (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit
              Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset
            adrogans, <foreign xml:lang="greek">ἀκοινονόητον</foreign> aliquid. <reg>tibi</reg> autem
            valde solet in ore esse <quote><l>Granius autem</l><l><reg>non</reg> contemnere se et reges odisse superbos.</l></quote>
                        <reg>in</reg> quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet.
              <reg>sed</reg> plane parum cogitat quid scribat aut ad quem. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>
            Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam
            patri suo. <reg>solet</reg> enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod
            opus sit sciri. <reg>in</reg> ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me.
              <reg>mirifice</reg> conturbatum vidi puerum. <reg>lacrimans</reg> mecum est questus.
              <reg>quid</reg> quaeris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi.
              <reg>quo</reg> maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. <reg>id</reg> te igitur
            scire volui. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>ne</reg> illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit
              Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. <reg>hunc</reg> ego
            patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius.
              <reg>is</reg> mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet.
              <reg>recte</reg> inquam; quid enim dicerem? <reg>omnino</reg> puto nihil esse quod
            dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. <reg>sin</reg>
            fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo. <pb/>
                        <reg>haec</reg> sunt; etiam illud. <reg>orationem</reg>
            Q. Celeris mihi velim mittas contra M.
              Servilium. <reg>litteras</reg> mitte quam primum; si nihil, <hi rend="italic">nihil fieri</hi> vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae
            salutem. <reg>cura</reg> ut valeas. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>