<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:4.17.1-4.17.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:4.17.1-4.17.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>puto</reg> te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad
            te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video,
            neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam
            cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. <reg>neque</reg> enim <hi rend="italic">eae</hi> sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res
            nos <pb/> offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere
            committamus, †lepidum quo excidat†. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>consules</reg> flagrant infamia quod C. Memmius candidatus
            pactionem in senatu recitavit quam ipse <hi rend="italic">et</hi> suus competitor
              Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus
            darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse
            dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent
            in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem
            fuisset. <reg>haec</reg> pactio non verbis sed nominibus et perscriptionibus multorum
            tabulis cum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis
            auctore Pompeio. <reg>hic</reg>
            Appius erat idem. <reg>nihil</reg> sane iacturae. <reg>corruerat</reg>
            alter et plane inquam iacebat. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane
            refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam
              Memmi valde Caesari displicere. Messalla noster
            et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit.
              <reg>nihil</reg> gratius. <reg>certi</reg> erant consules. <reg>at</reg> senatus
            decrevit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant <hi rend="italic">ex</hi> omnibus sortita in singulos candidatos. <reg>magnus</reg> timor
            candidatorum. <reg>sed</reg> quidam iudices, in his Opimius,
              Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu
            populi iudicarent. <reg>res</reg> cedit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de
            tacito iudicio ferretur. <reg>venit</reg> legi dies. Terentius intercessit.
              <reg>consules</reg> qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt.
              <reg>hic</reg>
                        <pb/> Abdera non tacente me. <reg>dices</reg>
                        <quote><reg>tamen</reg> tu non quiescis?</quote>
                        <reg>ignosce</reg>, vix possum. <reg>verum</reg> tamen quid tam ridiculum?
              <reg>senatus</reg> decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si qui
            intercessisset, res integra referretur. <reg>coepta</reg> ferri leviter, intercessum non
            invitis, res ad senatum. <reg>de</reg> ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore
            haberi esse e re publica. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Scaurus qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego
            †patrem† eius ornatissime defendissem, obnuntiationibus per
              Scaevolam interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. Octobr., quo ego
            haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat. <reg>sed</reg> tamen
            etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant.
              <reg>cuperem</reg> vultum videre tuum cum haec legeres; nam profecto spem habes nullam
            haec negotia multarum nundinarum fore. <reg>sed</reg> senatus hodie fuerat futurus, id
            est Kal. Octobribus; iam enim luciscit. <reg>ibi</reg> loquetur praeter
              Antium et Favonium libere nemo; nam Cato
            aegrotat. <reg>de</reg> me nihil timueris, sed tamen promitto nihil. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quid</reg> quaeris aliud? <reg>iudicia</reg>, credo. Drusus,
              Scaurus non fecisse videntur. <reg>tres</reg> candidati fore rei
            putabantur, Domitius a Memmio, Messalla a
              Q. Pompeio
            Rufo, Scaurus a Triario aut a L.
              Caesare. <quote><reg>quid</reg> poteris</quote> inquies <quote>pro iis
              dicere?</quote>
                        <reg>ne</reg> vivam <hi rend="italic">si</hi> scio; in illis quidem tribus libris quos
            tu dilaudas nihil reperio. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>cognosce</reg> cetera. <reg>ex</reg> fratris litteris incredibilia <pb/> de
              Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris
            uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat
            enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. <reg>etiam</reg> illud iam cognitum
            est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex
            mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>
            Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis,
            illam autem quam locavit facit magnificentissimam. <reg>quid</reg> quaeris? nihil
            gratius illo monumento, nihil gloriosius. <reg>itaque</reg>
            Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, <hi rend="italic">in</hi> monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum
            laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus
            sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. <reg>efficiemus</reg>
            rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea
            sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur.
              <reg>simul</reg> adiungetur huic operi villa etiam publica. <reg>dices</reg>
                        <quote><reg>quid</reg> mihi hoc monumentum proderit?</quote> †<reg>ad</reg>
            quid id laboramus res Romanas†. <reg>non</reg> enim te puto de
            lustro quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege †Coctia†
            fiant quaerere. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>