<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:15.3.1-15.3.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:15.3.1-15.3.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="15" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis
            respondisti. una erat xv Kal., altera xii data. <reg>ad</reg> superiorem igitur prius.
              <reg>accurres</reg> in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum
            arbitrabar. <reg>quod</reg> scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa
            potiora. <reg>nam</reg> illa quae recordaris Lentulo et
              Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem
            est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere.
              <reg>erit</reg> igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone
              Romae esse possimus. <reg>novi</reg> conventus habitatores sane movent;
            in magnis enim versamur angustiis. <reg>sed</reg> sunt ista parvi; quin et maiora
            contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi;
              <reg>tabula</reg> Demonici quod tibi curae est gratum. <reg>de</reg>
            †malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam
            accuratissime, modo redditae litterae sint. <reg>eius</reg> causa et cupio et debeo.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>venio</reg> ad propiorem. <reg>cognovi</reg> de Alexione quae
            desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio,
            †quoniam† est, volo peius esse. <reg>de</reg>
            Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† <reg>de</reg>
            patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare.
              <reg>cuius</reg> de oratiuncula idem te quod me sentire <pb/> video. <reg>sed</reg>
            parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum
            ille ediderit. <reg>qui</reg> tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum?
              <reg>multa</reg> dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore.
              <reg>de</reg> sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines!
              Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>