<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:13.45.1-13.45.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:13.45.1-13.45.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="book"><div type="textpart" n="45" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>fuit</reg> apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me
            attulit missam sibi a Caesare. <reg>quae</reg> quamquam ante data erat quam
            illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos
              Romanos esse venturum. <reg>in</reg> qua extrema scriptum erat ut ad
            ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. <reg>prorsus</reg> ex
            his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque
              Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>dies</reg> feriarum mihi additos video sed quam
            multos fac, si me amas, sciam. <reg>de</reg>
            Baebio poteris et de altero vicino Egnatio. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu
            quidem; sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides. <reg>quod</reg>
            nisi me Torquati causa teneret satis erat dierum ut Puteolos
            excurrere possem et ad tempus redire. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
            Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos
            domi esse numeratos quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; auctionem
            XIII. xlv M. TVLLI CICERONIS praeter praedia primo quoque tempore fieri oportere.
              <reg>scribas</reg> ad me velim quid tibi placeat. <reg>equidem</reg> si ex omnibus
            esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem
            facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi; quod idem
            te fecisse arbitror. <reg>mihi</reg> quidem hoc satis videtur. <reg>tu</reg> quid dicis?
              <reg>unum</reg> enim pungit ne neglegentiores esse videamur. <reg>exspectabo</reg>
            igitur tuas litteras. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>