<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:11.24.1-11.24.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:11.24.1-11.24.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="book"><div type="textpart" n="24" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quae</reg> dudum ad me et quae etiam †ad me visat†
              Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. <reg>eo</reg> sum
            miserior, etsi <pb/> nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima
            iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. <reg>qua</reg> re istuc feramus.
              <reg>quod</reg> cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut
            caveamus mones. <reg>ea</reg> enim est a nobis contracta culpa <hi rend="italic">ut</hi>
            omni statu omnique populo exitum habitura videatur. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. <reg>vide</reg>,
            quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa
            †querere† coeperat. <reg>non</reg>, credo, te commovit; neque enim
            rogavit ne me quidem. <reg>sed</reg> quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti,
            poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit.
              <reg>equidem</reg> tibi potissimum velim, si idem illa vellet. <reg>quam</reg> quidem
            celo miseram me hoc timere. <reg>de</reg> illo altero scio equidem venire nunc nil posse
            sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata,
            tua credo, nostra quae poterunt esse? <reg>de</reg>
            Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi
            potest? <reg>scripseras</reg> ut HS <num n="12,000">X_I_I_</num> permutarem; tantum esse
            reliquum de argento. <reg>misit</reg> illa <num n="100,000">CCIↃↃ</num> mihi
            et adscripsit tantum esse reliquum. <reg>cum</reg> hoc tam parvum de parvo detraxerit,
            perspicis quid in maxima re fecerit. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
            Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium
            certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis
            controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est)
            in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. <reg>ita</reg> aut nihil puto eum
            habere quod putet ad me celerius perferendum <pb/> aut adeo me <hi rend="italic">in</hi>
            malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad
            me referre non curet. <reg>ex</reg> quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum
            quantum videor debere. <reg>nihil</reg> enim mea minus interesse puto quam quid illinc
            adferatur. <reg>id</reg> quam ob rem te intellegere certo scio. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile
            est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. <reg>quod</reg> scribis
            litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita
            putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. <reg>tu</reg>
            tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut
            perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. <reg>ego</reg> ad te, si quid audiero citius,
            scribam. <reg>vale</reg>. <date>viii Idus Sextil.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>