<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:10.1.1-10.1.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:10.1.1-10.1.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>iii Nonas cum in Laterium
            fratris venissem, accepi litteras <hi rend="italic">tuas</hi> et paulum respiravi, quod
            post has ruinas mihi non acciderat. <reg>per</reg> enim magni aestimo tibi firmitudinem
            animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis
            probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio
            comprobari putem. <reg>qui</reg> mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim
              Nonis illis Decembribus, cum ego <quote>Sexte,
              quidnam ergo?</quote>
                        <quote xml:lang="greek"><l part="I">μὴ μάν</l></quote>, inquit ille <quote xml:lang="greek"><l part="F">ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς, </l><l>ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.</l></quote>
                        <reg>eius</reg> igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me
            pondere quo fuit ille. <reg>quem</reg> salvere velim iubeas plurimum. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tu</reg> tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum
            emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; <hi rend="italic">senatum</hi> enim non puto), tamen suspensum <hi rend="italic">animum</hi> meum detines, sed eo <pb/> minus quod non dubito quid nobis agendum
            putes; qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id
            iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura
            censes? <reg>ego</reg> vero Solonis, popularis tui <hi rend="italic">et</hi> ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non
            alterius utrius partis fuisset, <hi rend="italic">et</hi>, nisi si tu aliter censes, et
            hinc abero et illim. <reg>sed</reg> alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen.
              <reg>exspectabo</reg> tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas
            scripsi ut Cephalioni dares. <milestone ed="P" unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum
            iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace,
            cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia
              Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores
            eant redeant, quiescat. <reg>nihil</reg> video quod sperem aut quod iam putem fieri
            posse. <reg>sed</reg> tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum
            sit† <foreign xml:lang="greek">τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων</foreign>,
            veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit.
              <reg>qua</reg> re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo.
              <reg>quid</reg> enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen
            si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. <reg>nihil</reg> enim
            mihi adhuc accidit quod maioris consili esset. <pb/>
            Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista
            crebra <foreign xml:lang="greek">ἐκφώνησισ</foreign>
                        <quote><foreign xml:lang="greek">ὑπέρευ</foreign></quote> me sola adhuc delectavit. <reg>litteras</reg> tuas vehementer exspecto; quas
            quidem credo iam datas esse. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>tu</reg> cum
              Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer
            tuus disertus magis est quam sapiens. <reg>de</reg> iuvenibus quae ex
              Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non
            mihi videtur tam re esse triste quam verbo. <reg>haec</reg> est <foreign xml:lang="greek">ἄλη</foreign> in qua nunc sumus mortis instar. <reg>aut</reg> enim mihi libere
            inter malos <foreign xml:lang="greek">πολιτευτέον</foreign> fuit aut vel periculose cum
            bonis. <reg>aut</reg> nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum
            insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum.
              <milestone ed="P" unit="para"/>
                        <reg>istum</reg> qui filium Brundisium de
            pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem
            acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta
            nulla sit. <reg>eo</reg> minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim
            facturus, si acciderit ut leger.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>