<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.8.1-9.8.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.8.1-9.8.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. <reg>misi</reg> autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos ; nosti enim profecto os illius adulescentioris Academiae.  <reg>ex</reg> ea igitur media excitatos misi ; qui metuo ne te forte flagitent ; ego autem mandavi ut rogarent.  <reg>exspectabam</reg> omnino iam diu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere ; sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem.   <reg>feci</reg>
igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius ; tibi dedi partis Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar ; mihi sumpsi Philonis. <reg>puto</reg> fore ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus ; sed nosti morem dialogorum.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>posthac</reg> autem, mi Varro, quam plurima, si

videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse ; sed superiorum
temporum Fortuna rei p. causam sustineat, haec ipsi praestare debemus.  <reg>atque</reg> utinam quietis temporibus 'atque
aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent ; nunc autem quid est sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne
vix quidem.  <reg>sed</reg> haec coram et saepius.  <reg>migrationem</reg> et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo.  <reg>cura</reg> ut valeas.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>