<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.7.1-9.9.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.7.1-9.9.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cenabam</reg> apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae.  <reg>mihi</reg> vero iam maturum videtur ; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, <foreign xml:lang="greek">su/n te du/' e)rxome/nw</foreign> ; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris.  <reg>nam</reg> ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse:

<quote><l><reg>quí</reg>d hic mihi faciét patri?</l></quote>
itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quid</reg> faciam? tempori serviendum est.  <reg>sed</reg> ridicula missa,
praesertim cum sit nihil quod rideamus:
<quote><l>Africa terribili tremit horrida terra tumultu.</l></quote> 
                        <reg>itaque</reg> nullum est <foreign xml:lang="greek">a)poprohgme/non</foreign> quod non verear.  <reg>sed</reg> quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus.  <reg>istuc</reg> ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat ; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit.  <reg>ego</reg> omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, <add>sed iam</add> sciemus ; adventat enim Dolabella.  Eum puto magistrum fore.
<quote xml:lang="greek"><l>polloi\ maqhtai\ krei/ssones didaska/lwn.</l></quote>
                        <reg>sed</reg> tamen, si sciam quid tu constitueris', meum consilium accommodabo potissimum ad tuum ; qua re exspecto tuas
litteras.

</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano v aut <date>iv Id. Quint.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">CICERO VARRONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. <reg>misi</reg> autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos ; nosti enim profecto os illius adulescentioris Academiae.  <reg>ex</reg> ea igitur media excitatos misi ; qui metuo ne te forte flagitent ; ego autem mandavi ut rogarent.  <reg>exspectabam</reg> omnino iam diu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere ; sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem.   <reg>feci</reg>
igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius ; tibi dedi partis Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar ; mihi sumpsi Philonis. <reg>puto</reg> fore ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus ; sed nosti morem dialogorum.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>posthac</reg> autem, mi Varro, quam plurima, si

videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse ; sed superiorum
temporum Fortuna rei p. causam sustineat, haec ipsi praestare debemus.  <reg>atque</reg> utinam quietis temporibus 'atque
aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent ; nunc autem quid est sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne
vix quidem.  <reg>sed</reg> haec coram et saepius.  <reg>migrationem</reg> et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo.  <reg>cura</reg> ut valeas.
</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris Caesaris circ. in. m. Iun. a. <date when="-0048">706 (48)</date>. </seg><seg rend="salute">DOLABELLA S. D. CICERONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam convaluisse eam ; praeterea rectissime sunt apud te omnia.  <reg>etsi</reg> nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam, in qua scilicet tibi suadere videar quod pie tacere non possim.  <reg>tu</reg> autem, mi Cicero, sic haec accipies ut, sive probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse iudices.  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>animadvertis</reg> Cn. Pompeium
nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam
regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat; esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori.  <reg>quam</reg> ob rem quid aut ille sperare
possit aut tu animum adverte pro tua prudentia ; sic enim facillime quod tibi utilissimum erit consili capies.  <reg>illud</reg> autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus.  <reg>satis</reg> factum est iam a te vel officio vel familiaritati, satis factum etiam partibus

et ei rei p., quam tu probabas ; </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>