<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.7.1-9.7.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.7.1-9.7.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>cenabam</reg> apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae.  <reg>mihi</reg> vero iam maturum videtur ; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, <foreign xml:lang="greek">su/n te du/' e)rxome/nw</foreign> ; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris.  <reg>nam</reg> ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse:

<quote><l><reg>quí</reg>d hic mihi faciét patri?</l></quote>
itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quid</reg> faciam? tempori serviendum est.  <reg>sed</reg> ridicula missa,
praesertim cum sit nihil quod rideamus:
<quote><l>Africa terribili tremit horrida terra tumultu.</l></quote> 
                        <reg>itaque</reg> nullum est <foreign xml:lang="greek">a)poprohgme/non</foreign> quod non verear.  <reg>sed</reg> quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus.  <reg>istuc</reg> ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat ; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit.  <reg>ego</reg> omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, <add>sed iam</add> sciemus ; adventat enim Dolabella.  Eum puto magistrum fore.
<quote xml:lang="greek"><l>polloi\ maqhtai\ krei/ssones didaska/lwn.</l></quote>
                        <reg>sed</reg> tamen, si sciam quid tu constitueris', meum consilium accommodabo potissimum ad tuum ; qua re exspecto tuas
litteras.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>