<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.5.1-9.5.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.5.1-9.5.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>mihi</reg> vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei p. sed etiam propter anni tempus ; qua re
istum diem probo, itaque eundem ipse sequar.


</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>consili</reg>

nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non paeniteret, nobis paenitendum putarem ; secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed desperationem.  <reg>ita</reg> verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus.
domum non reverterunt. <reg>sed</reg> nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis facimus, quia vivimus.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>mihi</reg> si spatium fuerit in

Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo ; si
minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>