<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.26.1-9.26.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.26.1-9.26.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="26" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>accubueram</reg> hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi.  <reg>dices</reg>: 'ubi?' <reg>apud</reg> Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui.  <reg>miraris</reg> tam exhilaratam esse servitutem nostram? <reg>quid</reg> ergo faciam? (te consulo, qui philosophum
audis) angar, excruciem me? <reg>quid</reg> adsequar? deinde quem ad finem? '<reg>vivas</reg>,' inquis 'in litteris.' .<reg>an</reg> quicquam me aliud agere censes aut posse vivere, nisi in litteris viverem? <reg>sed</reg> est earum etiam 'non satietas sed quidam modus ; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum <foreign xml:lang="greek">zh/thma</foreign> Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam, prius quam me dormitum conferam, non reperio.  <reg>audi</reg> reliqua: <reg>infra</reg> Eutrapelum Cytheris accubuit.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>

'<reg>in</reg> eo igitur,' inquis, 'convivio Cicero ille,

<quote><l><reg>quem</reg> aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?</l></quote>
                        <reg>non</reg> me hercule suspicatus sum illam adfore. <reg>sed</reg> tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida.  '<reg>habeo</reg>,' inquit, 'non habeor
a Laide' (Graece hoc melius ; tu, si voles, interpretabere) ; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc senem ; convivio delector ; ibi loquor quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>an</reg> tu id melius, qui etiam <del>in</del> philosophum inriseris, <add>qui</add> 
cum ille, 'si quis quid quaereret,' dixisset, cenam te quaerere a mane dixeris? <reg>ille</reg> baro te putabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia.  <reg>quid</reg> ad te? <reg>at</reg> hercule †cena non quid ad te tibi praesertim.  <reg>sic</reg> igitur vivitur:
<reg>cotidie</reg> aliquid legitur aut scribitur ; dein ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem,
si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto.  <reg>qua</reg> re nihil est quod adventum nostrum extimescas ; non multi cibi hospitem accipies, multi ioci.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>