<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.21.2-9.22.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.21.2-9.22.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii; sed tum Papisii dicebamini.  <reg>post</reg> hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari desitus.  <reg>is</reg> dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et quadriennio post consui cum K. Duilio. <reg>hunc</reg> secutus est Cursor, homo valde honoratus ; deinde L. Masso aedilicius ; inde multi Massones.  <reg>quorum</reg> quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. <reg>deinde</reg>

Carbones et Turdi insequuntur. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>hi</reg> plebeii fuerunt ; quos contemnas censeo ; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit. <reg>cognovimus</reg> Cn. Carbonem et eius fratrem scurram ; quid
iis improbius?  <reg>de</reg> hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico.  <reg>tres</reg> illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia ; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur.  <reg>is</reg> et tr. pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est.  <reg>hoc</reg> vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit.  <reg>iam</reg> pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. <reg>qua</reg> re ad patres censeo revertare ; plebeii quam fuerint importum vides.

</p></div></div><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. fort. in Tusculano m. Iun. aut Quint.  a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO PAETO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>amo</reg> verecundiam †vel potius libertatem loquendi.  <reg>atqui</reg> hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi
Academiae nostrae cum eo magna rixa est—sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare.  <reg>sic</reg> enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu ; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse
aut in verbo ; nihil esse tertium. <reg>in</reg> re non est. <reg>itaque</reg> non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in <title>Demiurgo</title>:

<quote><l><reg>modo</reg> forte—— ,</l></quote>
Nosti canticum ; meministi Roscium:
<quote><l><reg>ita</reg> mé destituit núdum—— ,</l></quote>
                        <reg>totus</reg> est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis.  <reg>quid</reg> est enim illud:
<quote><l><reg>quae</reg> múlier una——</l></quote>
quid, inquam, est:
<quote><l>Úsurpat dupléx cubile'?</l></quote>
quid?
<quote><l><reg>huius</reg> †ferei
'<reg>hí</reg>c cubile iníre est ausus'?</l></quote> quid est:
<quote><l><reg>virginem</reg> me quondam invitam per vim violat Iuppiter'?</l></quote>
                        <reg>bene</reg> 'violat' ; atqui idem significat, sed alterum nemo 

tulisset.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>vides</reg> igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe.  <reg>ergo</reg>, in re non est ; multo minus in verbis.  <reg>si</reg> enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. '<reg>anum</reg>' appellas alieno nomine ; cur non suo potius? <reg>si</reg> turpe est, ne alieno quidem ; si non est, suo potius.  <reg>caudam</reg> antiqui 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem 'penicillus ; at hodie 'penis' est in obscenis.  '<reg>at</reg> vero Piso ille Frugi in <title>Annalibus</title> suis queritur adulescentis "peni deditos" esse.'  <reg>quod</reg> tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius 'penem ; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es.  <reg>quid</reg>, quod vulgo dicitur: 'cum nos te voluimus convenire,' num obscenum est?  <reg>memini</reg> in senatu disertum consularem ita eloqui: '<reg>hanc</reg> culpam maiorem an illam dicam?' potuit obscenius?  '<reg>non</reg>,' inquis ; 'non enim ita sensit.'  <reg>non</reg> ergo in verbo est ; docui autem in re non esse ; nusquam

igitur est. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>