<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.20.1-9.20.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.20.1-9.20.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>dupliciter</reg> delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et
quod te intellexi iam posse ridere ; me autem a te ut scurram
velitem malis oneratum esse non moleste tuli ; illud doleo,
in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse ;
habuisses enim non hospitem sed contubernalem. <reg>at</reg> quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere ; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. <reg>illa</reg> mea, quae solebas antea
laudare, 'O hominem facilem! O hospitem non gravem!' abierunt ; nam omnem nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam
tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas ; etsi numquam plura praedia habuisti.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>proinde</reg> te para; cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (<foreign xml:lang="greek">o)yimaqei=s</foreign> autem homines scis quam insolentes sint) ; dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui.  <reg>nos</reg> iam
†ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare saepius audeamus.  <reg>sed</reg> vide audaciam ; etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen. <reg>in</reg> ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil <add>non</add> potuit imitari.  </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>haec</reg> igitur est nunc vita
nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant.  Ubi salutatio defluxit, litteris me involvo, aut scribo aut lego ; veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem, quia paulo sum quam ipsi doctior.
Inde corpori omne tempus datur.  <reg>patriam</reg> eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater unicum filium. <reg>sed</reg> cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim ; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>