<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.2.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.2.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>te</reg> vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca
ploratum potius quam natatum. <reg>sed</reg> haec tu melius; modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros ad aedificandam rem publicam et
potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere <foreign xml:lang="greek">politei/as</foreign> et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gnavare rem p. et de moribus ac legibus quaerere.  <reg>mihi</reg> haec videntur; tu quid sis acturus et quid tibi placeat
pergratum erit si ad me scripseris.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>