<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.2.2-9.3.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.2.2-9.3.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tibi</reg> autem idem consili do quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possimus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere.  <reg>quaeres</reg> fortasse cur, cum haec in urbe sint, non absim quem ad modum tu.  <reg>tu</reg> enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit. <reg>quis</reg> est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat,

nusquam incurrat? 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ac</reg> mihi quidem iam pridem venit in
mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem. <reg>sed</reg> calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non
suspicaretur: '<reg>hic</reg> aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et hàbet navem paratam.'  <reg>denique</reg>, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. <reg>haec</reg> ego suspicans adhuc Romae maneo, et
tamen <foreign xml:lang="greek">lelhqo/tws</foreign> consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo.  <reg>habes</reg> rationem mei consili.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>tibi</reg> igitur

hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo.
Magni autem intererit qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum; quamquam quo me coniectura ducat habeo, sed exspecto tamen.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>te</reg> vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca
ploratum potius quam natatum. <reg>sed</reg> haec tu melius; modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros ad aedificandam rem publicam et
potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere <foreign xml:lang="greek">politei/as</foreign> et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gnavare rem p. et de moribus ac legibus quaerere.  <reg>mihi</reg> haec videntur; tu quid sis acturus et quid tibi placeat
pergratum erit si ad me scripseris.
</p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae paulo ante ep. 2.</seg><seg rend="salute">CICERO VARRONI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui nihil dare. <reg>quid</reg> ergo potissimum scribam? <reg>quod</reg> velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse ; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. '<reg>quid</reg> refert? tamen in sermonem incidemus. <reg>valde</reg> id, credo, laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. <reg>ego</reg> vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus. <reg>sed</reg> quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur <foreign xml:lang="greek">glau=k' ei)s *)aqh/nas</foreign>?  <reg>nihil</reg> scilicet nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares. <reg>sic</reg> igitur facies.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>