<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.16.1-9.16.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.16.1-9.16.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>delectarunt</reg> me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset ; de quo et tu mihi antea scripseras bis quidem eodem exemplo, facile ut intellegerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quo modo in tali re atque tempore

aut liberarem te ista cura aut certe levarem.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quoniam proximis quoque litteris ostendis quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto, quicquid arte fieri potuerit (non enim iam satis est consilio pugnare ; artificium quoddam excogitandum est), sed tamen, quicquid elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et conligendam, summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror ; sic enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a  Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem ; nam etsi
non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidit eius modi tempus, ut quasi aurum igni sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit ; cetera sunt signa communia, sed ego' uno utor argumento quam ob
rem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et illorum ut simulandi causa non sit. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg>

illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video quod
timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quicquam potest quale futurum sit, quod
positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine.  <reg>sed</reg> tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus ; est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio.  <reg>ut</reg> enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui
quod offendat aut illius aut eorum, qui ab illo diliguntur, voluntatem.  <reg>effugere</reg> autem si velim non nullorum acute aut facete dictorum opinionem, fama ingeni mihi sit abicienda ; quod si <del>id</del> possem, non recusarem. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen

ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater
tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret:
'<reg>hic</reg> versus Plauti non est, hic est,' quod tritas auris haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam confecerit <foreign xml:lang="greek">a)pofqegma/twn</foreign>, si quod adferatur ad eum pro meo quod meum non sit
reicere solere ; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere cotidie illius familiares.  <reg>incidunt</reg> autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur ; haec ad illum cum reliquis actis perferuntur ; ita enim ipse mandavit.  <reg>sic</reg> fit ut, si quid
praeterea de me audiat, non audiendum putet. <reg>quam</reg> ob rem Oenomao tuo nihil utor ; etsi posuisti loco versus Accianos.  </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quae est 'invidia,' aut quid mihi nunc 
invideri potest? <reg>verum</reg> fa,c esse omnia ; sic video philosophis placuisse iis, qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam. <reg>qua</reg> mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidi non satis esse ad ea obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim.  <reg>ergo</reg> in officio boni civis certe non sum reprehendendus.  <reg>reliquum</reg> est ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentis.  <reg>id</reg> quoque puto esse sapientis.  <reg>cetera</reg> vero, quid quisque me dixisse dicat, aut quo modo ille accipiat, aut qua fide mecum vivant ii qui

me assidue colunt et observant, praestare non possum. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>ita</reg> fit ut et consiliorum superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam Acci similitudinem non <del>modo</del> iam ad 'invidiam,' sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi 'tamquam fluctum a saxo frangi' oportere. <reg>etenim</reg> cum plena sint monumenta Graecorum quem ad modum sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum servientibus suis civitatibus fuerint ipsi quodam modo liberi, ego me non putem tueri meum statum sic posse ut neque offendam animum cuiusquam nec frangam dignitatem meam?

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum Oenomaum Acci non, ut olim solebat, Atellanam sed, ut nunc fit, mimum introduxisti.  <reg>quem</reg> tu mihi †popillium, quem †denarium narras, quam tyrotarichi patinam? <reg>facilitate</reg> mea ista ferebantur antea ; nunc mutata res est. Hirtium ego et Dolabellam dicendi discipulos habeo, cenandi magistros ; puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos
cenitare.  <reg>tu</reg> autem quod mihi bonam copiam eiures nihil est ; tum enim, cum rem habebas, quaesticulis te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo animo bona perdas, † non eo sis consilio, ut, cum me bospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere ; etiam haec levior est plaga ab amico quam a debitore.  </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>nec</reg> tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant ; quod erit, magnificum sit et lautum.
<reg>memini</reg> te mihi Phameae cenam narrare.  Temperius' fiat, cetera eodem modo.  <reg>quod</reg> si perseveras me ad matris
tuae cenam revocare, feram id quoque ; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem.  <reg>mihi</reg> crede, non audebis ; ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet ; eam tu extimesces. <reg>neque</reg> est quod in promulside spei ponas aliquid ; quam totam sustuli ; solebam
enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quid haec

loquimur? liceat modo isto venire.  <reg>tu</reg> vero (volo enim
abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi. <reg>ego</reg> tibi unum sumptum adferam, quod balneum calfacias
oportebit ; cetera more nostro. <reg>superiora</reg> illa lusimus. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>de</reg> villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime ;
itaque puto me praetermissurum ; salis enim satis est, sannionum parum.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>