<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.10.1-9.10.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.10.1-9.10.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare ; nec me hercule habebam quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non
dubitare certo scio.  <reg>omnino</reg> mihi magis litterae sunt exspectandae a te quam a me tibi ; nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse.  <reg>profert</reg> alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae, alter Aristarchus hos <foreign xml:lang="greek">o)beli/zei</foreign> ; ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint <foreign xml:lang="greek">tou= poihtou=</foreign> an <foreign xml:lang="greek">parembeblhme/noi</foreign>.  <reg>puto</reg> te nunc dicere: </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
'<reg>oblitusne</reg> es igitur

fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentium †cularum
cum sophia septimae?' <reg>quid</reg> ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? <reg>sed</reg> tamen suavissimum <foreign xml:lang="greek">sumbiwth\n</foreign> nostrum praestabo integellum nec committam ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ne habeat Bursa Plancus
apud quem litteras discat. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quid ago? cum mihi sit

incertum tranquillone sis animo an ut in bello in aliqua
maiuscula cura negotiove versere, labor longius.  Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus.  <reg>te</reg> tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte ante quam certum
scierit.  <reg>nunc</reg> quaerere desierunt quo modo perierit ; satis putant se scire quod sciunt.  <reg>ego</reg> ceteroqui animo aequo fero ; unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>