<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.1.1-9.1.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.1.1-9.1.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ex</reg> iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri
essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio appropinquare tuum adventum; qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>scito</reg> enim me, postea quam in urbem 
venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas
infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse.  <reg>ignoscunt</reg> mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse.  <reg>quam</reg> ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea,
quae impendeant, me facile laturum. <reg>quam</reg> ob rem sive in
Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim, Romae dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse diiudicetur.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>