<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.6.1-8.6.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.6.1-8.6.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="Book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>non</reg> dubito quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum sane  quam non ea qua existimaveram invidia; neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat; quo facto rettudit sermones paratiorque visus est quam speraverat accusator.  <reg>is</reg> nunc in te maximam spem habet. <reg>scio</reg> tibi eum non esse odio; quam velis eum obligare in tua manu est.  Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset; nunc si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit ne parum simpliciter et candide posuisse
inimicitias videaris.  <reg>in</reg> hanc partem porro tutum tibi erit si quid volueris gratificari; nemo enim necessitudine et
amicitia te deterritum ab officio dicet.
<reg>illud</reg> mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quid</reg> mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non
arbitror oblitum.  <reg>non</reg> est iam tempus plura narrandi; unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa.   <reg>denique</reg> invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat.  <reg>neque</reg> ille
tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum.  <reg>hic</reg> nos
omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt.  <reg>consules</reg> autem habemus summa diligentia; adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere
potuerunt.  Curioni nostro tribunatus conglaciat. 
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg> dici
non potest quo modo hic omnia iaceant.  Nisi ego cum
tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset.  <reg>si</reg> Parthi vos nihil calficiunt, nos <del>nihil</del> frigore frigescimus.  <reg>tamen</reg>, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. <reg>hoc</reg>
sic nuntiatum est. 

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur.  <reg>levissime</reg> enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem
agrariae Rulli et alumentariam, quae iubet aedilis metiri, iactavit.  <reg>hoc</reg> nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi.  <reg>amabo</reg> te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia.  <reg>de</reg> Dolabella integrum tibi reserves suadeo.  <reg>et</reg> huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit.  <reg>turpe</reg> tibi erit pantheras Graecas me non habere.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>