<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.16.1-8.16.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.16.1-8.16.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="Book"><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>exanimatus</reg> tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi.  <reg>per</reg> fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas ; nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. <reg>si</reg> existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras ; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur ; iratus senatui exiit his intercessionibus plane incitatus est ; non me hercules
erit deprecationi locus.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te
subisse ; nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est.  <reg>vide</reg> ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter
quid optimum sit eligas. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si totum tibi persuadere
non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta ; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. <reg>quam</reg> isti spem habeant amissis Hispaniis nescio ; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non
medius fidius reperio. 

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> quod tu non dicendo mihi
significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit.  <reg>negavi</reg> me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. <reg>me</reg> secum
in Hispaniam ducit ; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.  

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>etiam</reg> atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te ciens prudensque eo demittas
unde exitum vides nullum esse.  <reg>quod</reg> si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur ; quae iam erunt confecta.  <reg>id</reg> si feceris, et ego te sapienter fecisse
iudicabo et Caesarem non offendes.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>