<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.15.1-8.15.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.15.1-8.15.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="Book"><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? <reg>quid</reg> est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme bellum ambulando
confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur? '<reg>quid</reg> iam?' inquis.  <reg>gloriose</reg> omnia.  <reg>si</reg> scias quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam quae ad me nihil pertinet derideas ; quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter fore spero ; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>peream</reg>, si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa.  Hui vereor, quod solet fieri, ne cum te videro
omnia obliviscar.  <reg>sed</reg> tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpis versus incidit? <reg>ideo</reg> quod Intimilii in armis sunt, neque de magna causa.  Bellienus, verna Demetri, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illi, Caesaris hospitem, a contraria factione
nummis acceptis comprendit et strangulavit ; civitas ad arma iit ; eo †num cohortibus mihi per nivis eundum est.
'<reg>usque</reg> quaque,' inquis, 'se Domitii male dant.' <reg>vellem</reg> quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio quantum Psecade natus in hoc habuit.  Ciceroni f. s. d.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>