<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.13.1-8.13.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.13.1-8.13.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="Book"><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>gratulor</reg> tibi adfinitate viri medius fidius optimi ; nam hoc ego de illo existimo.  <reg>cetera</reg> porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum in ; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum. <reg>deinde</reg>, quod maximum est, ego illum valde
amo.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>voles</reg>, Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis  de provinciis exitum habuisse ; nam cum de intercessione
referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit. <reg>stomacho</reg> est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id quod sibi placeat reperiat.  <reg>transierant</reg> illuc, rationem eius habendam qui neque exercitum neque provincias traderet.  <reg>quem</reg> ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoscam ; quidnam rei publicae futurum sit, si
†aut non curet, vos senes divites videritis.  Q. Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>