<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.1.4-8.2.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.1.4-8.2.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="Book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt.  Alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est, alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu; neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos quos tu nosti palam secreto narrantur at Domitius, cum manus ad os apposuit. <reg>te</reg> a. d. <date>viiii K. Iun.</date> subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse.  <reg>urbe</reg> ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum.  <reg>ego</reg> qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi.  Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. <reg>tui</reg> politici libri omnibus vigent.            .
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae m. lusi. a. <date when="-0051">703 (51)</date>.</seg><seg rend="salute">CAELIVS CICERONI S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>certe</reg>, inquam, absolutus est (me †repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis.  '<reg>ride</reg> modo,' inquis.  <reg>non</reg> me hercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit.  <reg>quin</reg> ego  . cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse. <reg>quid</reg> alios putas? <reg>clamoribus</reg>
scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset.  <reg>itaque</reg> relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur.  <reg>accessit</reg> huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit,
puto, ut suum gaudium gauderemus.  <reg>hic</reg> tibi 
<quote><l><reg>strepitus</reg>, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.</l></quote>
                        <reg>hoc</reg> magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paeniteret eum iam
vicisse.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> re p. quod tibi scribam nihil habeo.  Marcelli impetus resederunt non inertia sed, ut mihi videbantur, consilio.  <reg>de</reg> comitiis consularibus incertissima est existimatio. <reg>ego</reg> incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem;
nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit.  <reg>hoc</reg> ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum.  <reg>tu</reg> tamen simul ac
me designatum audieris, ut tibi curae sit quod ad pantheras attinet rogo. <reg>syngrapham</reg> Sittianam tibi commendo. <reg>commentarium</reg> rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has litteras tibi dedit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>