<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.1.1-8.1.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.1.1-8.1.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="Book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quod</reg> tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic
omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et
quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores.  <reg>tamen</reg> in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi
suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. <reg>nescio</reg> quoius oti esset non modo perscribere haec sed
omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, edicta, fabulae, rumores.  <reg>quod</reg> exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea
exhibeam, fac me certiorem.  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>si</reg> quid in re p. maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et
quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quae
que de eo spes sit diligenter tibi perscribemus.  <reg>ut</reg> nunc est, nulla magno opere exspectatio est. <reg>nam</reg> et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in K. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant cum Romae nos
essemus.  
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>tu</reg> si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat quid cupiat), fac
mihi perscribas.  
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt.  Alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est, alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu; neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos quos tu nosti palam secreto narrantur at Domitius, cum manus ad os apposuit. <reg>te</reg> a. d. <date>viiii K. Iun.</date> subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse.  <reg>urbe</reg> ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum.  <reg>ego</reg> qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi.  Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. <reg>tui</reg> politici libri omnibus vigent.            .
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>