<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.30.1-7.30.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.30.1-7.30.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="30" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.'  <reg>incredibile</reg> est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim. <reg>ne</reg> tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum
cum hinc profugisti.  <reg>quamquam</reg> haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre.  <reg>in</reg> campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata est.  <reg>ille</reg>
autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad K. Ian. esset quae erant futurae mane postridie.  <reg>ita</reg> Caninio consule scito neminem prandisse.  <reg>nihil</reg> tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui
suo toto consulatu somnum non viderit.  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>haec</reg> tibi ridicula videntur; non enim ades.  <reg>quae</reg> si videres, lacrimas non
teneres. <reg>quid</reg>, si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem; quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum.  <reg>cuius</reg> quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum. <reg>id</reg> enim est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur.  <reg>sed</reg> haec alias pluribus.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost (bis enim est a me iudicio capitis
rebus salvis defensus) et est homo non ingratus meque vehementer observat. <reg>ad</reg> eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. <reg>quam</reg> ille quo modo acceperit et quid tibi pollicitus sit velim ad me scribas.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>