<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.27.1-7.27.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.27.1-7.27.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="27" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>miror</reg> cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. <reg>quod</reg> si liceret, tamen non debebas.  '<reg>ego</reg> enim te in consulatu observaram,' et ais fore ut te Caesar restituat. <reg>multa</reg>
tu quidem dicis, sed tibi nemo credit.  <reg>tribunatum</reg> plebei dicis te mea causa petisse.  <reg>utinam</reg> semper esses tribunus! intercessorem non quaereres.  <reg>negas</reg> me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares,
parum fortiter responderim.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>haec</reg> tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres.  <reg>quod</reg> si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt quae fecisti, sed quae scripsisti,
molesta.  <reg>me</reg> autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror.  <reg>nam</reg> si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, 'detulisti,' quod tibi ego debeo? si vera tu es optimus testis quid mihi p. R. debeat.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>