<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.23.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.23.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="23" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tantum</reg> quod ex Arpinati veneram cum mihi a te litterae
redditae sunt, ab eodemque accepi Aviani litteras, in quibus
hoc inerat liberalissimum, nomina se facturum, cum venisset,
qua ego vellem die.  <reg>fac</reg>, quaeso, qui ego sum esse te estne aut tui pudoris aut nostri primum rogare de die,
deinde plus annua postulare? <reg>sed</reg> essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam volueram.  <reg>ac</reg> tamen ista ipsa, quae te emisse scribis, non solum rata mihi erunt sed etiam grata; plane enim intellego te non modo studio sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego semper iudicavi, in omni iudicio elegantissimum, quae me digna putaris, coemisse.  

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>