<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.21.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.21.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Sili causam te docui.  <reg>is</reg> postea fuit apud me.  Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere
posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO  SVO MIHI  DEDIT,' negare aiebat
Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Ofilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit ut se et
causam suam tibi commendarem.  <reg>nec</reg> vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto.  <reg>gratissimum</reg> mihi igitur feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum. <reg>hoc</reg> te vehementer etiam atque etiam rogo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>