<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.20.1-7.20.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.20.1-7.20.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>amabilior</reg> mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari. <reg>sed</reg> quid ego dicam 'te,' quem quis non amat? <reg>rufio</reg> medius fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis.  <reg>sed</reg> te ego non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam traduxeris.  <reg>quamquam</reg> enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. <reg>tu</reg> si me audies, quem soles, has paternas possessiones
tenebis (nescio quid enim Velienses verebantur) neque Haletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam domum deseres; quamquam illa quidem habet lotum, a quo etiam advenae teneri solent; quem tamen si excideris,
multum prospexeris.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum
urbem quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. <reg>sed</reg> valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante brumam exspectabis.  
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> a
Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli <title><foreign xml:lang="greek">*ni/kwnos peri\ *polufagi/as</foreign></title>. O medicum suavem meque docilem ad hanc disciplinam! <reg>sed</reg> Bassus noster me de hoc libro celavit, te quidem non videtur. <reg>ventus</reg> increbrescit. <reg>cura</reg> ut valeas.
<date>xiii K. Sext.</date> Velia.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>