<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.18.1-7.18.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.18.1-7.18.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>accepi</reg> a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas.  <reg>in</reg> quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut
desiderio nostri te aestuare putarem.  <reg>qua</reg> re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam.  <reg>multa</reg>, mihi crede, adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore.  <reg>sic</reg> habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi. <reg>itaque</reg> quoniam vestrae cautiones infirmae sunt,  . Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei.  <reg>tu</reg> me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam; sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas;
non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. <reg>an</reg> hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? <reg>iam</reg> ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo.  <reg>tu</reg> si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili.  <reg>has</reg> litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat.  <reg>cura</reg> ut valeas. VI <reg>id</reg>. April. de Pomptino.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>