<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.14.2-7.15.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.14.2-7.15.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>illud</reg> quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse
Caesari familiarem; sed me hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem.  <reg>quod</reg> certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iura perdiscere.  <reg>sed</reg> haec iocati sumus
et tuo more et non nihil etiam nostro.  <reg>te</reg> valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.
</p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae m. Iun. a. <date when="-0053">701 (53)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO TREBATIO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quam</reg> sint morosi qui amant, vel ex hoc intellegi potest: <reg>moleste</reg> ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter.  <reg>neque</reg> enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum.  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae  spero consequi.  <reg>quom</reg> vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam.  <reg>qui</reg> fac ut te quam maxime diligat. <reg>mihi</reg> crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit
deportare.  <reg>cura</reg> ut valeas.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>