<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.13.1-7.13.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.13.1-7.13.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>adeone</reg> me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse?  <reg>mihi</reg> perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod ubi esses plane nesciebam.  <reg>hic</reg> tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis ? <reg>audi</reg>, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit?  <reg>moriar</reg> ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari.  <reg>si</reg> vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum?  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum.
<reg>tantum</reg> metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic
<quote><l><reg>non</reg> ex iure manum consertum, sed magis ferro</l><l><reg>rem</reg> repetunt,</l></quote>
et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: 'QVOD TV PRIOR vi HOMINIBVS ARMATIS NON VENERIS'; scio enim te non esse procacem in lacessendo.  <reg>sed</reg> ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites
censeo.  <reg>audio</reg> capitalis esse; mallem 'aere, argento, auro' essent.  <reg>sed</reg> alias iocabimur.  <reg>tu</reg> ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime.  D. IIII <reg>non</reg>. Mart

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>