<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.12.1-7.12.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.12.1-7.12.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>mirabar</reg> quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse
factum.  O castra praeclara! <reg>quid</reg> tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? <reg>iam</reg> tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium ?  Ubi porro illa erit formula
fiduciae: 'VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ? †quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? <reg>quod</reg> ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? <reg>quo</reg> modo autem tibi placebit 'IOVEM LAPIDEM IVRARE,' cum scias Iovem iratum esse nemini posse? <reg>quid</reg> fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris <foreign xml:lang="greek">politeu/esqai</foreign> non oportere? <reg>qua</reg> re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>