<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.10.1-7.10.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.10.1-7.10.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>legi</reg> tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iure consultum videri.  <reg>est</reg> quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere.  <reg>quod</reg> si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta
insula peritior te fuisset.  <reg>verum</reg> tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) subinvideo tibi ultro etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non possunt.  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tu
in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae. <reg>valde</reg> metuo ne frigeas in hibernis.  <reg>quam</reg> ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares.  <reg>quamquam</reg> vos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram.  <reg>sed</reg> tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus.  <reg>sed</reg> iam satis iocati sumus.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam saepe, ego; sed me hercule iam intermiseram, ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere.  <reg>sed</reg> tamen iis litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum.  <reg>id</reg> feci; quid profecerim, facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus; scire enim cupio quid agas, quid exspectes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sic</reg> enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est, nihil duobus nobis est 'stultius, me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles.  <reg>una</reg> me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui. <reg>qua</reg> re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam.

<quote><l><reg>aut</reg> consolando aut consilio aut re iuvero.</l></quote>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>