<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.8.1-6.8.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.8.1-6.8.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="Book"><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus
K. Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. <reg>qui</reg> mihi consuessent aut libenter polliceri si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi potius non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reverterunt; mihi hoc dederunt ut esses in Sicilia, quoad velles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>quoniam</reg> quid tibi permittatur cognosti, quid mihi placeat puto te scire oportere.  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Actis his rebus litterae
a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare.  <reg>haec</reg> tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi.  <reg>ille</reg> enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. <reg>sed</reg> ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum.  <reg>propinquitas</reg> locorum vel ad impetrandum adiuvat crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta.
<reg>quam</reg> ob rem censeo magno opere commorandum.
<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
T. Furfanio Postumo, familiari meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te commendabo, cum venerint.  <reg>erant</reg> enim omnes Mutinae.  <reg>viri</reg> sunt optimi et tui
similium studiosi et mei necessarii.  <reg>quae</reg> mihi venient in mentem quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam; si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. <reg>ego</reg> etsi coram de te cum Furfanio ita loquar, ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis
placuit te habere meas litteras, quas ei redderes, morem iis gessi.  <reg>earum</reg> litterarum exemplum infra scriptum est.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>