<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.5.1-6.5.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.5.1-6.5.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="Book"><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quotienscumque</reg> filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione,
quantum valeam quantumque possim.

<milestone unit="para"/>Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime.  <reg>res</reg> et fortunae tuae mihi maximae curae sunt; quae quidem cotidie faciliores mihi et meliores videntur multisque video magnae esse curae; quorum de
studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque intellegere mihi persuaserim; sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse
meum, quid sentiam, exponere.  <reg>ea</reg> natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
†<reg>qua</reg> re ad eam spem, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum
propter dignitatem et virtutem tuam (haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia), accedunt tua praecipua propter eximium ingenium summamque virtutem, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. <reg>itaque</reg> ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses,
nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod ipsum lenitur cotidie significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingeni
apud illum plurimum profuturam. 
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quapropter</reg> primum fac animo forti atque magno sis (ita enim natus, ita educatus,
ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit), deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas, quas scripsi.  A me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim; id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me
officia postulant.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>