<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.3.1-6.3.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.3.1-6.3.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="Book"><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>superioribus</reg> litteris benevolentia magis adductus, quam  quo res ita postularet, fui longior.  <reg>neque</reg> enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. <reg>hoc</reg> item tempore brevior esse debeo.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihilo magis
nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi.  <reg>nam</reg>, etsi cotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video animo quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quicquam
video, quod non idem te videre certo sciam.  nam, etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>idque</reg> cum optime perspexi, <add>tum</add> tale
video, nihil ut mali videatur futurum, si id vel ante acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur.  <reg>ita</reg> enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit ne beato quidem.  <reg>sed</reg> in ea es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora parietes
ipsi loqui posse videantur.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ego</reg> tibi hoc confirmo, etsi
levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis †aut eorum, qui discesserint; alteri dimicant, alteri victorem timent.  <reg>sed</reg> haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor; nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo.  <reg>sed</reg> rursus <foreign xml:lang="greek">glau=k'  ei)s *)aqh/nas</foreign>, qui ad te haec. <reg>mihi</reg> tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, erunt.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>