<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.20.1-6.20.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.20.1-6.20.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="Book"><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>dederam</reg> triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo.  <reg>nihil</reg> puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit.  <reg>nam</reg> praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito,
cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci.  <reg>nihil</reg> est praeterea cur adventibus te offerre gestias.  <reg>multa</reg> praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quid</reg> multa? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te quocumque opus erit facillime et expeditissime conferas.  <reg>quod</reg> si recipiet ille se ad tempus, aderis; sin (quoniam multa accidere possunt) aliqua res cum vel impediet vel morabitur, tu ibi eris ubi omnia scire possis. <reg>hoc</reg> mihi prorsus valde placet. 

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>