<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.10.4-6.11.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:6.10.4-6.11.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>antea</reg> misissem ad te litteras si genus scribendi invenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri.  <reg>consolatione</reg> non utebar, quod ex multis audiebam quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum
quamque te vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum. <reg>quod</reg> quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>simul</reg> et illud tibi, homini peritissimo rerum et
exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse quam vellem, <del>et</del> in rebus atque usu plus etiam quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore.  <reg>nam</reg> et ipse, qui plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest,
necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus.  <reg>quae</reg> quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus tui
iuvandi et levandi locum. 
<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> illud alterum, quod dixi, litterarum genus cotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut
etiam polliceri possim.  <reg>id</reg> re quam verbis faciam libentius. <reg>tu</reg> velim existimes et pluris te amicos habere quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me concedere eorum nemini.  <reg>fortem</reg> fac animum habeas et magnum, quod est in uno te; quae sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.
</p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano in. m. Iun. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. TREBIANO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram (nec enim acciderat mihi †opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis); nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam.  <reg>qua</reg> in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque
animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. <reg>vives</reg> cum tuis, vives nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris ; quae ipsa tum esset iucundior,
si ulla res esset publica.

<milestone unit="para"/>Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere.  <reg>haec</reg> praedicatio tua mihi valde grata est caque te uti facile patior cum apud alios tum me hercule apud Sironem, nostrum amicum.  <reg>quae</reg> enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus.  <reg>te</reg> cupio videre quam primum.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>