<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.7.1-5.9.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.7.1-5.9.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
S. T. E. Q. V. B. E. <reg>ex</reg> litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti, quantam ego semper omnibus
te uno fretus pollicebar.  <reg>sed</reg> hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ad</reg> me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis
habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia; quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime patior.  <reg>illud</reg> non dubito quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerint, res
publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit.  
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ac</reg> ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam
aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat.  <reg>res</reg> eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei p. causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere ne
cuius animum offenderes. <reg>sed</reg> scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam
Laelium facile et in re p. et in amicitia adiunctum esse patiare.
</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae m. Ian. a. <date when="-0054">700 (54)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO M. LICINIO P. F. CRASSO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quantum</reg> †ad meum studium exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eius modi, quod silentio posset praeteriri.  <reg>nam</reg> et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi quanta numquam antea ulla in causa suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iam diu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>neque</reg> mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te non numquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. <reg>sed</reg> exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus, non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret.  <reg>itaque</reg> et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur, et senatus populusque R. intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quae</reg> sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto. <reg>de</reg> me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam
incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus.  <reg>quo</reg> quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse.  <reg>si</reg> quae inciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et mania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra.  <reg>is</reg> enim tu vir es
et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei p. tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique
nostrum laudi sperem fore.  
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem tu, quantum tuo indicio tribuendum esse nobis putes, statues ipse et, ut
spero, statues ex nostra dignitate; ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere offici, quod ad honestatem et gloriam tuam
spectet.  <reg>in</reg> quo etiam si multi mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus tum Crassis tuis iudicibus omnis facile superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus, quod me, quamquam a pueritia sua semper, tamen
hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et diligit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>has</reg> litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac recipio,
sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum.  <reg>quae</reg> a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae sed etiam constantiae meae causa permanebo.  <reg>quam</reg> ob rem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere, me, si quid ipse intellegerem aut ad voluntatem aut ad
commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quippiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum ut intellegeres nihil

neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse.  <reg>quam</reg> ob rem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus minimis, maximis, mediocribus rebus ut ad hominem amicissimum et tuis praecipias ut opera, consilio, auctoritate, gratia mea sic utantur in omnibus publicis, privatis, forensibus, domesticis tuis, amicorum, hospitum, clientium tuorum negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo labore minuatur.
</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castri; Naronae a. d. <date>v Id. Quint.</date> a. 709 (45).</seg><seg rend="salute">VATINIVS IMP. CICERONI SVO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>V. B. E. E. V.  <reg>si</reg> tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit, qui pro se causam dicier vult.  <reg>non</reg>, puto, repudiabis in honore, quem in periculo recepisti.  <reg>ego</reg> autem quem potius adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici? <reg>an</reg> verear ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat? <reg>qua</reg> re, si me, sicut soles, amas, suscipe meme totum atque hoc, quicquid est oneris ac muneris, pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta.  <reg>scis</reg> meam fortunam nescio quo modo facile obtrectatores invenire non meo quidem me hercules merito, sed quanti id refert, si tamen fato nescio qua accidit?  <reg>si</reg> qui forte fuerit qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te ut tuam consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes.  Litteras ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>dicitur</reg> mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse.  <reg>de</reg> quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen,
terra marique ut conquireretur, praemandavi et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam.  <reg>tu</reg> nos fac ames.  <reg>vale</reg>.  A. d. <date>v Id. Quintilis</date> ex castris Narona.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>