<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.6.1-5.6.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.6.1-5.6.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuius modi ad me litteras
antea misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse mutatam voluntatem tuam.  <reg>sed</reg>, postea quam et Cornelia tua Terentiam convenit, et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium, tr. pl., et ceteros, ad quos tu scripseras, cogerem is mihi potius credere quam tuis litteris.  <reg>omnino</reg> res tota in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem, cmi cani ipsam domum <num n="35,000">X_X_X_V_</num> aliquanto post tuam gratulationem.  <reg>itaque</reg> nunc me scito tantum habere acris alieni, ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat; sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos desse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit.  <reg>omnino</reg> semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus, ut bonum nomen existimer.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>domum</reg> tuam atque aedificationem omnem perspexi et
vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi.  <reg>tu</reg> ad me velim litteras crebrius mittas.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>