<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.5.1-5.5.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.5.1-5.5.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed
ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum
aliter ipsi Pomponio satis facere non possem.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> si abs te summa officia desiderem mirum nemini videri debeat.  <reg>omnia</reg> enim a me in te profecta sunt, quae
ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent.  <reg>pro</reg> his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs
te profectum ex multis audivi; nam 'comperisse' me non
audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri.  <reg>sed</reg> ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta
fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere.  <reg>meus</reg> in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et p. R. testis est; tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare
potes; quantum mihi debeas, ceteri .existimant.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque
constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant. <reg>quae</reg> ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam ut tibi ipsi insanire videar.  <reg>ea</reg> quae sint et
cuius modi, poteris ex Pomponio cognoscere.  <reg>atque</reg> ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa
confido' te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi negotio ostendas.  <reg>hoc</reg> mihi nihil gratius facere potes.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>