<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.3.1-5.6.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.3.1-5.6.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>hominis</reg> importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> illo 
ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi.
<reg>de</reg> meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret.  <reg>si</reg> poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.                                          
</p></div></div><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Dyrrhachi circ. m. Apr. a. <date when="-0057">697 (57)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. Q. METELLO COS.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Litterae Quinti fratris et T. Pomponi, necessarii mei, tantum spei dederant, ut in te non minus auxili quam in tuo conlega mihi constitutum fuerit.  <reg>itaque</reg> ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii. 

<reg>postea</reg> mihi non tam meorum litterae quam sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant; quae res fecit ut tibi litteris obstrepere non auderem.  
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit; qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter adrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes.  <reg>tu</reg>, tuas inimicitias ut rei p. donares, te vicisti, alienas ut contra rem p. confirmes, adduceris? <reg>quod</reg> si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo.  <reg>si</reg> mihi neque magistratum neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re p. vicit, licuerit, vide ne, cum velis revocare tempus omnium servandorum, cum qui servetur non erit, non possis.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ex m. Nov. aut in. Dec. a. <date when="-0062">692 (62)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed
ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum
aliter ipsi Pomponio satis facere non possem.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> si abs te summa officia desiderem mirum nemini videri debeat.  <reg>omnia</reg> enim a me in te profecta sunt, quae
ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent.  <reg>pro</reg> his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs
te profectum ex multis audivi; nam 'comperisse' me non
audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri.  <reg>sed</reg> ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta
fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere.  <reg>meus</reg> in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et p. R. testis est; tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare
potes; quantum mihi debeas, ceteri .existimant.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque
constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant. <reg>quae</reg> ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam ut tibi ipsi insanire videar.  <reg>ea</reg> quae sint et
cuius modi, poteris ex Pomponio cognoscere.  <reg>atque</reg> ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa
confido' te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi negotio ostendas.  <reg>hoc</reg> mihi nihil gratius facere potes.
</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae circ. Id. Dec. a. <date when="-0062">692 (62)</date>
                     </seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuius modi ad me litteras
antea misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse mutatam voluntatem tuam.  <reg>sed</reg>, postea quam et Cornelia tua Terentiam convenit, et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium, tr. pl., et ceteros, ad quos tu scripseras, cogerem is mihi potius credere quam tuis litteris.  <reg>omnino</reg> res tota in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem, cmi cani ipsam domum <num n="35,000">X_X_X_V_</num> aliquanto post tuam gratulationem.  <reg>itaque</reg> nunc me scito tantum habere acris alieni, ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat; sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos desse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit.  <reg>omnino</reg> semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus, ut bonum nomen existimer.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>domum</reg> tuam atque aedificationem omnem perspexi et
vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi.  <reg>tu</reg> ad me velim litteras crebrius mittas.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>