<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.20.8-5.21.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.20.8-5.21.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>reliquum</reg> est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati, sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli.  <reg>sed</reg>, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse; sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS <num n="100,000">c_</num> sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per
haec tempora molestae sunt.  
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>simul</reg> illud cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse; id fuisse HS <num n="22,000">x_x_i_i_</num>; eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse.  <reg>quod</reg> ego
sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS <num n="100,000">c_</num> aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse.  <reg>quod</reg> si mihi expensa ista HS c tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore aestimationem accipere;
nam, numeratum si cuperem, non erat.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>sed</reg> haec iocatum me putato, ut ego te existimo.  <reg>ego</reg> tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere.  <reg>hanc</reg> epistulam cur conscindi velim causa nulla est.
</p></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae in. aut med. m. April. a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. L. MESCINIO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>gratae</reg> mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei. <reg>quod</reg> ego ita libenter accipio,
ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi
commoda omnia quae opto, contingant, ut vehementer velim! <reg>etenim</reg>, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius
fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario.  <reg>noli</reg> enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia etiam consiliorum meorum. <reg>ego</reg> enim is sum, quem ad modum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim.  <reg>cui</reg> nisi invidisset is, quem tu numquam amasti (me enim amabas), et ipse beatus esset et omnes boni.  <reg>ego</reg> sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare.  <reg>sed</reg> et haec et multa alia coram brevi tempore licebit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>neque</reg> me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum Africanarum; videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen.  <reg>puto</reg> autem mea non nihil interesse, quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intellego, verum tamen, quicquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum.  <reg>est</reg> enim res iam in eum locum adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas
qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum
putem.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>sed</reg> plane animus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum; quem etiam tuae superiores litterae confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres; iuvitque me tibi cum summam humanitatem tum etiam tuas litteras profuisse.  <reg>verum</reg> enim scribam: <reg>teneriore</reg> mihi animo videbare sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera re p. viximus.

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg>, ut illa secunda moderate tulimus, sic hanc non solum adversam sed funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus, propterea quod nullum sensum esset habitura, nunc sic adfecti non modo contemnere debeamus sed etiam optare.

<milestone unit="para"/></p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>tu</reg>, si me diligis, fruere isto otio tibique persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper caruisti et carebis, homini accidere nihil posse quod sit inhonorabile aut pertimescendum.  <reg>ego</reg>, si videbitur recte fieri posse, ad te. veniam
brevi; si quid acciderit, ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam statim.  <reg>tu</reg> ita fac cupidus mei videndi sis, ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine, nisi ex me prius quaesieris per litteras quid te velim facere. <reg>me</reg> velim,
ut facis, diligas valetudinique tuae et tranquillitati animi servias.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>