<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.17.4-5.17.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.17.4-5.17.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>de</reg> tuo autem filio, vereor ne, si nihil ad te scripserim, debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin
autem omnia, quae sentio, perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac dolorem tuum.  <reg>sed</reg> tamen prudentissime facies, si illius pietatem, virtutem, industriam, ubicumque eris, tuam esse, tecum esse duces; nec enim minus nostra sunt quae animo complectimur quam quae oculis intuemur.  
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem et illius eximia virtus summusque in te amor magnae tibi consolationi debet esse et nos ceterique, qui te non ex fortuna, sed ex virtute tua
pendimus semperque pendemus, et maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse reputabis et illud adiunges, homines sapientis turpitudine, non casu et delicto suo, non aliorum iniuria commoveri.  <reg>ego</reg> et memoria nostrae veteris amicitiae et virtute atque observantia fili tui
monitus nullo loco dero neque ad consolandam neque ad levandam fortunam tuam.  <reg>tu</reg> si quid ad me forte scripseris, perficiam ne te frustra scripsisse arbitrere.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>