<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.15.1-5.15.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.15.1-5.15.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>omnis</reg> amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem 'iucundus,' nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque
ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quid</reg> enim? ad amicosne confugiam?
<reg>quam</reg> multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. <reg>tecum</reg> vivere possem equidem et maxime vellem; vetustas, . amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, dest nostrae coniunctionis?  <reg>possumusne</reg> igitur esse una? nec
me hercule intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua cum forum commune sit, vicinitas non requiritur.  
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet.  <reg>quod</reg> enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solaciis? Litterae, credo, quibus utor adsidue; quid enim aliud facere possum? <reg>sed</reg> nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et
quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis  
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>hic</reg> tu me abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum, hominum, fori, curiae? <reg>itaque</reg> sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis
medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam.  
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter cotidianos metus, omne tempus una fuissemus, neque me valetudo tua offenderet neque te maeror meus.  <reg>quod</reg> quantum fieri poterit
consequamur; quid enim est utrique nostrum aptius? <reg>propediem</reg> te igitur videbo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>