<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.14.1-5.15.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.14.1-5.15.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo.  <reg>te</reg> requisivi saepius, ut viderem; Romae
quia postea non fuisti quam discesseram miratus sum;
quod item nunc miror.  <reg>non</reg> habeo certum quae te res hinc maxime retrahat.  <reg>si</reg> solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium.  <reg>nam</reg> nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem, sicut hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere, non possum te non, si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus, accusare.  <reg>quid</reg> enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima perspicis? tu non intelleges te querelis cotidianis nihil proficere ? non intelleges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te prudentia postulat?

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si non possimus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam.  <reg>cupio</reg> non obtundere te, si non delectare nostro studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto.  <reg>nunc</reg> duae res istae contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in altera non offendas.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div><div type="textpart" n="15" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Asturae paucis diebus post ep. xiv a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>omnis</reg> amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem 'iucundus,' nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque
ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quid</reg> enim? ad amicosne confugiam?
<reg>quam</reg> multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. <reg>tecum</reg> vivere possem equidem et maxime vellem; vetustas, . amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, dest nostrae coniunctionis?  <reg>possumusne</reg> igitur esse una? nec
me hercule intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua cum forum commune sit, vicinitas non requiritur.  
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>